Clausula

Da PRIN SIRE 2017 WIKI.
Versione del 13 nov 2024 alle 16:32 di Dentella (discussione | contributi) (aggiunti testi di Nicola)
Jump to navigation Jump to search

(pagina in costruzione)

Attestazioni di Clausula[modifica | modifica sorgente]

Gli autori in cui clausula ricorre con un uso specialistico sono i seguenti:

Testi[modifica | modifica sorgente]

Se non altrimenti indicato, i testi sono citati secondo il database LLT.

Boncompagnus de Signa, Palma, 120: Item nota quod post punctum suspensivum nunquam potest esse clausule inceptio. Unde illi, qui scribunt salutem vel aliquid positum loco salutationis per litteram grossam, ambulant tamquam ceci, qui viam, per quam gradiuntur, penitus ignorant (Sutter 1984: 120).

Magister Gaufridus, Summa de arte dictandi, 908: Debent enim coniungi clausule ad invicem competenter, quia, sicut lapides in muro a se discrepant et recedunt nisi reconcilietur eorum societas interventu cementi, ita narrationis clausule secum dissidunt et controuersantur, nisi earum renovetur amicicia adverbiorum et coniunctionum ligaminibus interiectis (Licitra 1966: 908).

Magister Gaufridus, Summa de arte dictandi, 911: Item viciosum est illum colorem qui dicitur 'similiter desinens' amplius quam semel in eadem clausula collocari, quia gerit rithmi vultum: et non solum a rithmo, sed etiam a specie rithmi abstinendum est (Licitra 1966: 911).

Bene Florentinus, Candelabrum, 33: Abusive tamen, sicut una vocalis est sillaba, sic est quandoque clausula uni membris, que grece monocolon vocatur, ut si dicam: “Fides est virtutum omnium fundamentum” (Alessio 1983: 33).

Guido Faba, Ars Dictaminis, 347: Item est alia pulcritudo laudabilis, ut sine coniunctionis suffragio duo verba personalia clausulam debeant terminare. Exemplum: “Celestis pietas, dum peccatores corrigit, consolatur, et eorum qui ceciderunt miseretur” (Gaudenzi 1890: 347).

Guido Faba, Ars Dictaminis, 350: Item nota quod participium semper debet poni in eadem clausula cum suo verbo a quo regitur. Item nota quod inter participium et verbum a quo regitur, coniunctio vim copulandi habens vel vocem aut etiam intellectum, cadere nunquam potest, cum participium in se copulam habeat interclusam (Gaudenzi 1890: 350).